Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.1.1 | Cic. Fam. 1.1.3 (English) | >>Cic. Fam. 1.1.4 |
1.1.2
Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere , ut magnam
infamiam fugiat , non desistimus ; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum , nam cum in sermone cotidiano tum in senatu palam sic egit causam
tuam , ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit , cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui . Marcellinum tibi esse iratum scis ; is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit . quod dat , accipimus ; quod instituit referre de religione et saepe iam retulit , ab eo deduci non potest .
1.1.3
res ante Idus acta sic est (nam haec Idibus mane scripsi ):
Hortensi et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu ; teneri enim res aliter non potest ; sed ex illo senatus consulto , quod te referente factum est , tibi decernit , ut regem reducas , quod commodo rei p . facere possis , ut exercitum religio tollat , te auctorem senatus retineat . Crassus tris legatos decernit nec excludit Pompeium , censet enim etiam ex iis , qui cum imperio sint ; Bibulus tris legatos ex iis , qui privati sunt . huic adsentiuntur reliqui consulares praeter Servilium , qui omnino reduci negat oportere , et Volcacium , qui Lupo referente Pompeio decernit , et Afranium , qui adsentitur Volcacio . quae res auget suspicionem Pompei voluntatis , nam advertebatur Pompei familiaris adsentiri Volcacio . laboratur vehementer ; inclinata res est . Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompei familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt , ut Pompeius cupere videatur ; cui qui
nolunt , idem tibi , quod eum ornasti , non sunt amici ;
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 1.1.1 | Cic. Fam. 1.1.3 (English) | >>Cic. Fam. 1.1.4 |